

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 2: Versus 1
Et angelo.Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non praesumit ipse Joannes.Ephesi Ecclesiae.Ephesus secundum bene persistentium partemvoluntasinterpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum (qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretaturconsilium,id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea.Septem.Incipit singulares admonitiones, quae singulae et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiae.Non potes sustinere.Vi humanitatis. Vel,non potes sustinerequin emendes vel expellas.